- ANTIUM
- ANTIUMvetus urbs in Latio, Volscorum caput, Neronis patria, Romanorum colonia: ab Ostia 20. mill. pasl. in Eurum, a Velitris; 14. in Meridiem. Ita dicta, quod ante alias urbes, in ipso litore sita fuerit, ad Romanorum otium, rerumque urbanatum permutationem accommodata. Quid. Met. l. 15. v. 718.---- ---- Spissi litoris Antium.In hac fuit Fortunae templum celebre. Horat. l. 1. Carm. od. 35. v. 1.O Diva gratum quae regis Antium, etc.Varie formatur vocabulum huius oppidi. Straboni, Dionysio, Appiano ac Ptolemaeo, Ἄντιον dicitur. At qui hos deinceps consecuti sunt Graeci, varie id formârunt, modo Ἀντία et Ἄντεια, modo Ἄνθεια, atque Ἄνθιον. In quorum duobus posterioribus haud dubie Grammatici nugatores ἀπὸ τȏυ ἄνθους, i. e. a flore originem somniârunt. Solinus c. 8. Constitutae ab Ascanio Longa Alba, Fidenae, Antium. Populi Suidae Antiates, ac Dionysio Halicarn. passim Ἀντιάται. At Val. Maximio l. 1. c. 8. ex. 2. Antiense templum dicitur; et Suetonio in Calig. c. 57. Antiatinae sortes. Ita enim is, Monuerunt et Sortes Antiatinae, ut a Cassio caveret. Quâ causa ille Cassium Longinum Asiae tum Proconsulem occidendum delegaverat, immemor Chaeream. Cassium nominari. Ibi enim per Sortes oracula, reddebantur, quemadmodum et Tibure et Praeneste, alibique passim. Vide supra Antias. Ipsa urbs haud amplius restat; Nomen eius vero etiamnum durat in promontorio, cui vulgaris appellatio Capo d' Anzo. Ad cuius etiam latus occidentale specula in litore posita vulgo dicitur Torre d' Anzo. Vide omnino doctiss. Cluverium Ital. Antiq. l. 3. p. 986. longitud. 36. 30. latitud. 41. 20. Nunc etiam Antio ravinato. Navale autem Antiatum nunc a multis creditur Neptunium, Nettuno, oppid. alias Colunnensium, 2. milliar. ab Antio, in Campania Romana et ora maris Tyrrheni. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.